Usator:Jondel/agenda/cancer
thumb|200px|Carcinoma planoepitheliale keratodes laryngis
Cancer (canceris; pl. canceres) [1] est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymalis (sarcoma).
Magna cancerum pars metastases gignit; id est novum tumorem (qui Latine etiam filiam dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est quisque tumor peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossis, cancer colorectalis in iecure, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.
Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus canceris, quae augent et organa ad vivendum necessaria nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumorkachexia vel sepsis.
Cancer non est morbus aetatis modernae. Etiam animalia floraque a cancere infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurium cancere affecta inventa sunt. Nomen cancer secundum Galenum electum est, cum forma tumorum fuisset similis cancere.
Disciplina medicinae studii, diagnosis, therapiae et praeventationis appellatur oncologia.
Aetiologia
[modificar | modificar fonte]Origo canceris non semper nota est, sed probabilitas canceris cum aetate crescit; fontes primae sunt etiam fistulas nicotianas fumare, modus vivendi resque nocentes, dispositio in familia et infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1) et nonnulli parasiti).
Multae species canceris sunt, e.g: melanoma malignus, cancer prostatae. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest, e.g., crebritas canceris in Germania anno 2002:
thumb|right|Carcinoma pulmonis
vires | feminae | Summa | ||||
Membrum affectum | diagnosticati | mortui | diagnosticati | mortui | diagnosticati | mortui |
Omnia | 218 250 | 109 631 | 206 000 | 99 945 | 424 250 | 209 576 |
Pulmones | 32 550 | 28 742 | 12 450 | 10 390 | 45 000 | 39 132 |
Intestinus | 35 600 | 14 014 | 35 800 | 14 854 | 71 400 | 28 868 |
Mammellae | ? | ? | 55 150 | 17 780 | 55 150 | 17 780 |
Pancreas | 6050 | 6103 | 6600 | 6716 | 12 650 | 12 819 |
Stomachus | 11 200 | 6612 | 8250 | 5776 | 19 450 | 12 388 |
Prostata | 48 650 | 11 422 | 48 650 | 11 422 | ||
Sanguis: Leucemia | 5500 | 3508 | 4750 | 3369 | 10 250 | 6877 |
Renes | 10 300 | 3819 | 6400 | 2560 | 16 700 | 6379 |
Ovarium | 9950 | 5910 | 9950 | 5910 | ||
Vesica | 18 850 | 3432 | 7100 | 2019 | 25 950 | 5451 |
Nodi lymphatici : Non-Hodgkin-Lymphoma | 5850 | 2708 | 6250 | 2713 | 12 100 | 5421 |
Os et Pharynx | 7800 | 3713 | 2600 | 986 | 11 400 | 4699 |
Oesophagus | 3700 | 3476 | 1050 | 1047 | 4750 | 4523 |
Uterus | 11 350 | 2678 | 11 350 | 2678 | ||
Cutis:Melanoma Malignus | 6000 | 1137 | 7700 | 1073 | 13 700 | 2210 |
Cervix uteri | 6500 | 1763 | 6500 | 1763 | ||
Larynx | 2800 | 1382 | 450 | 201 | 3250 | 1583 |
Glandula thyroidea | 1300 | 250 | 2800 | 525 | 4100 | 775 |
Sanguis: Morbus Hodgkin | 900 | 162 | 850 | 169 | 1750 | 331 |
Testes | 4350 | 193 | 4350 | 193 |
Canceris modi
[modificar | modificar fonte]thumb|Epithelioma basocellulare est tumor semimalignus Cancer malignus differt a cancere benigno. Cellulae tumoris maligni textum propinquum infiltrant et destruunt formantque per vasa sanguinea vel vasa lymphatica metastases.
Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum pro tumore semimaligno est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum infiltrans destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.
Carcinoma secundum TNM-Classificationem discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphatici affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.
Therapia
[modificar | modificar fonte]Cancer, qui ad tempus cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.
Praecipui modi cancerem curandi sunt chirurgia, id est tumorem et nodi lymphatici propinqui removere, chemiotherapia, id est medicamentorum gratia et radiotherapia cum cellulae aegrae radiatione necatae sunt. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.
Bibliographia
[modificar | modificar fonte]- Encyclopedia of Cancer. 4 vol.
- Food, Nutrition, Physical Activity, and the Prevention of Cancer: A Global Perspective. 2007. World Cancer Research Fund. ISBN 978-0-9722522-2-5.
- Kleinsmith, J. L. 2006. Principles of Cancer Biology. Pearson Benjamin Cummings. ISBN 0-8053-4003-3.
- Parkin, D., F. Bray, J. Ferlay, et P. Pisani. 2005. "Global cancer statistics, 2002." CA Cancer J Clin 55(2):74–108. doi=10.3322/canjclin.55.2.74. pmid=15761078.
- Pazdur, R., L. D. Wagman, K. A. Camphausen, et W. J. Hoskins, eds. 2009. Cancer Management: A Multidisciplinary Approach. Ed. 11a.
- Tannock, I. F., et al., eds. 2005. The Basic Science of Oncology Ed. 4a. McGraw-Hill. ISBN 0-07-138774-9.
- Weinberg, Robert A. 1996. "How Cancer Arises; An explosion of research is uncovering the long-hidden molecular underpinnings of cancer—and suggesting new therapies." Scientific American,September, 62–70.
Nexus externus
[modificar | modificar fonte]Patrono:Communia Patrono:Communia
Nota
[modificar | modificar fonte]- ↑ Patrono:Castiglioni cancro malattia: CELS. e a.* , CAT. 157, 3; cancer, n. in SCRIB. 206.